Qua ratione beneficio istius lineae possimus lineam aliquam partem & partium fractiones continentem construere. caput i.

Explicata instrumenti fabrica iam venimus ad usum; & primo demonstrabimus qua ratione facillime construenda sit linea, quae contineat partes & partium fractiones, quod tamen alias non nisi summa difficultate fieri posset. Proponatur itaque construenda linea aliqua, quae contineat 4 perticas 7 pedes, & 6/7 pedis, sit data perticae magnitudo ut puta AB, pro cuius longitudine sit construenda petita mensura, ducatur linea occulta ad libitum CD, circino vulgari in ista accipiantur 4 perticae, quod est facillimum, aperies enim circinum secundum magnitudinem AB, & hanc quater mensurabis supra lineam CD, usque ad E, mox multiplicabis 7 in 12, & hoc quia pertica continet 12 pedes, productum erit 84, iterum accipies quantitatem lineae AB, & hanc per transversum applicabis punctis 84. 84, sicque relicto instrumento immoto multiplicabis 7 per 7 producto addes 6 habebis 55, vulgari itaque circino accipies distantiam inter puncta 55. 55, quae additur constructae lineae, ut in exemplo E, F sit enim haec universalis regula, quod numerus pedum unius perticae debet multiplicari per denominatorem fracturae pedum ultra integram perticam. Et sic habemus lineam CF, quae continet 4 perticas 7 pedes & 6/7 pedis, quod fuit propositum.

Lubet autem ulteriori exemplo rem hanc melius exponere. Sit itaque construenda linea secundum datam AB quinque perticarum 11 pedum, & 1/4 pedis, sit autem pertica 16 pedum. Multiplicetur 4 in 16 productum erit 64 magnitudo lineae AB quinquies mesuretur supra dictam lineam CD usque in G tum haec eadem perticae quantitas applicetur punctis 64. 64, relicto immoto instrumento multiplicetur fractio 55 1/4 in se productum erit 45 [ ☽nel copiar da scritti a mano si può essere ingannato, pigliando 55 1/4 quello che deve dire 11 1/4 ; e non intendendo niente, non si è accorto dell'errore; di più, non sapendo ciò che sia multiplicare un numero in sè stesso, dice che 55 1/4 (o pure 11 1/4 ammettendo l'error di stampa.) fa 45; che è falso.] accipiatur distantia inter puncta 45.45 quae addatur lineae CG & erit GH, sicque erit constructa linea CH continens quinque perticas 11 pedes & 1/4 pedis, quod faciendum propositum fuit [ ma notisi che questa è la operazione seguente, solamente immascherata: perchè prima, il pigliar la linea AB 4 o 5 volte nella CD non è niente; ed il prenderne poi 7 piedi e 6/7, de' quali tutta la A B ne contenga 12, o vero pigliarne 11 1/4 , quando si finga contenerne 16, non è altro che pigliare o li 55/84 o li 45/64 della medesima linea AB; la qual cosa è quella che nella seguente operazione insegna, la quale è copiata dalla seconda del mio libro, posta a carte 2 b, sotto questa nota ♃. [Questo e i richiami simili che si troveranno in appresso, si devono intendere riferiti, con tutta probabilità, a luoghi così segnati in un esemplare dell'opera di Galileo sul Compasso, del quale l'Autore si proponeva di servirsi per le opposizioni, nel pubblico dibattimento, al Capra.] ].

Share on Twitter Share on Facebook